Nalazite se na CroRIS probnoj okolini. Ovdje evidentirani podaci neće biti pohranjeni u Informacijskom sustavu znanosti RH. Ako je ovo greška, CroRIS produkcijskoj okolini moguće je pristupi putem poveznice www.croris.hr
izvor podataka: crosbi

Editio notarum Henrici regis in Maruli Evangelistario (CROSBI ID 238621)

Prilog u časopisu | stručni rad

Jovanović, Neven ; Šoškić, Helena Editio notarum Henrici regis in Maruli Evangelistario // Colloquia Maruliana ..., 25 (2016), 157-227

Podaci o odgovornosti

Jovanović, Neven ; Šoškić, Helena

latinski

Editio notarum Henrici regis in Maruli Evangelistario

Incipiente saeculi decimi sexti decade quarta legebat rex Anglorum Henricus, eius nominis octavus, Evangelistarium Marci Maruli Spalatensis. Maruli opus rex legebat in editione Coloniensi, anno 1529 in lucem edita ; regis exemplar usque adhuc in Bibliotheca Britannica asservatur sub signatura 843.k.13. Instructum est id exemplar plurimis notis marginalibus, quas manu ipsius principis scriptas esse primum confirmavit et demonstravit bonae memoriae Charles Béné ; sententiam corroboravit et explicavit Andrea Clarke ; postremo vero notas omnes descripsit Helena Bošnjak (hodie Šoškić) in thesi sua ad lauream exarata et anno 2012 in Universitate studiorum Zagrabiensi defensa. Editionem alteram notarum Henrici in Evangelistario omnium nunc in lucem edimus et publici juris facimus. Evangelistarii capita quae legebat, legebat Henricus attente et studiose. Testificantur id notae marginales quibus sententiae et pericopae libri Maruliani insigniuntur, ut adscriptis titulis et commentis, ita et imagunculis multifariis pictis. Inveniuntur notae ad numerum 398. Omne monumentum legendi Maruli nostri magni est pretii, sed istud regale etiam maioris, cum illustret quo animo legerit Marulum princeps potentissimus, vir vita et gestis celeberrimus. Ideo nobis praecipue cordi erat de signis Henrici quam plurimas notitias colligere et offerre. Quamobrem notas iuxta capita Evangelistarii distribuimus, numeris notavimus, generibus et rationibus distinximus ; pro imagunculis (quibus nomina manicularum, saeptorum, vitium, n caudatarum litterarum et nota bene signorum indideramus) definitiones posuimus litteris cursivis descriptas ; locos alios ex aliis notis marginalibus seriatim nexos indicavimus ita ut siglo C* membrum seriei incipiens, siglo vero C alia membra designarentur. Indiculum apposuimus quadruplicem: primum rationum notationis, alterum signorum depictorum verbaliumque, tertium notarum nexuum, quartum vero paginarum Evangelistarii Coloniae 1529 impressi. Nonnumquam rex ab usu orthographico et grammatico, non solum hodierno, sed etiam sui temporis, aberraverat ; talia verba quandoque signo exclamationis [!] notavimus, ne putaret lector mendam irrepsisse typographicam. Ubi autem supplenda erat verbi pars, additionem nostram uncinis fractis < > inclusimus.Gratias maximas debemus Bibliothecae Britannicae et eiusdem bibliothecariis Andreae Clarke et Milan Grba, qui ope sua gratiosissima nobis viam ad studium notarum Henrici primi aperuerunt.

Marcus Marulus ; Evangelistarium ; Henricus VIII, rex ; notae marginales

nije evidentirano

engleski

An edition of Henry VIII's marginal notes in Evangelistarium by Marko Marulić

nije evidentirano

Marko Marulić ; Evangelistarium ; Henry VIII ; marginal notes

nije evidentirano

Podaci o izdanju

25

2016.

157-227

objavljeno

1332-3431

Povezanost rada

Filologija

Poveznice